| Myrtus et taleis seritur, morus talea tantum, | 17.124.1 |
| quoniam in ulmo eam inseri religio fulgurum prohibet. | |
| quapropter de talearum satu nunc dicendum est. servan- | |
| dum in eo ante omnia, ut taleae ex feracibus fiant arbo- | |
| ribus, ne curvae neve scabrae aut bifurcae, <ne> tenuiores | 5 |
| quam ut manum impleant, ne minores pedalibus, ut in- | |
| libato cortice atque ut sectura inferior ponatur semper et | |
| quod <fu>erit ab radice, adcumuleturque germinatio terra, | |
| donec robur planta capiat. |