| Quae custodienda in olearum cura Cato | 17.125.1 |
| iudicaverit, ipsius verbis optime praecipiemus: "Taleas | |
| oleagineas, quas in scrobe saturus eris, tripeda- | |
| neas facito, diligenterque tractato, ne liber labo- | |
| ret, cum dolabis aut secabis. quas in seminario | 5 |
| saturus eris, pedales facito. eas sic inserito: lo- | |
| cus bipalio subactus sit beneque gluttus. cum | |
| taleam demittes, pede taleam opprimito. si parum | |
| descendet, malleo aut mateola adigito, cavetoque, | |
| ne librum scindas, cum adi<g>es. palo prius locum | 10 |
| ne feceris, quo taleam demitta<s>; ita melius vivet. | |
| taleae ubi trimae sunt, tum denique <mat>urae sunt, | |
| ubi liber se vertet. si in scrobibus aut in sulcis | 126.1 |
| seres, ternas taleas ponito easque divaricato. | |
| supra terram ne plus quattuor digitos traversos | |
| eminea<n>t, vel oculos serito.—Diligenter eximere | |
| oleam oportet et radices quam plurimas cum terra | 5 |
| ferre, ubi radices bene operueris, calcare bene, | |
| ne quid noceat. si quis quaeret, quod tempus | |
| oleae serendae sit, agro sicco per sementem, agro | |
| laeto per ver. Olivetum diebus XV ante | 127.1 |
| aequinoctium vernum incipito putare. ex eo die | |
| dies XL recte putabis. id hoc modo putato: qua | |
| locus recte ferax erit, quae arida erunt et si quid | |
| ve<n>tus interfregerit, inde ea omnia eximito. qua | 5 |
| locus ferax non erit, id plus concidito aratoque | |
| bene enodatoque stirpisque leves facito.—Cir- | |
| cum oleas autumnitate ablaqueato et stercus ad- | |
| dito.—Qui oletum saepissime et altissime mi- | |
| scebit, is tenuissimas radices exarabit. <si male | 10 |
| arabit>, radices susum abibunt, crassiores fi<e>nt | |
| et eo in radices vires oleae abibunt." |