| Quae genera olearum et in quo genere terrae | 17.128.1 |
| iuberet seri quoque spectare oliveta, diximus in ratione | |
| olei. Mago in colle et siccis et argilla inter autumnum | |
| et brumam seri iussit, in crasso aut umido aut subriguo | |
| so<lo> a messe ad brumam. quod praecepisse eum Africae | 5 |
| intellegitur. Italia quid<e>m nunc vere maxime seri<t>. sed | |
| si et autumno libeat, post aequinoctium XL diebus ad ver- | |
| giliarum occasum IIII soli dies sunt, quibus seri noceat. | |
| Africae peculiare, quod in oleastro e<a>s inserit quadam | 129.1 |
| aeternitate, cum senescant, proxima adoption<e> virga emissa | |
| atque ita alia arbore ex eadem iuvenescente iterumque et | |
| quotiens opus sit, ut aevis eadem oliveta constent. inse- | |
| ritur autem oleaster calamo et inoculatione. | 5 |