| Mago idem amygdalas ab occasu arcturi ad bru- | 17.131.1 |
| mam seri iubet, pira non eodem tempore omnia, quoniam | |
| neque floreant e<o>dem, oblonga aut rotunda ab occasu ver- | |
| giliarum ad brumam, reliqua genera media hieme ab | |
| occasu sagittae, subsolanum aut septentrionis spectantia, | 5 |
| laurum ab occasu aquilae ad occasum sagittae. conexa enim | |
| de tempore serendi <inserendi>que ratio est. vere et au- | 132.1 |
| tumno id magna ex parte fieri decrevere. est et alia hora | |
| circa canis ortus, paucioribus nota, quoniam non omni- | |
| bus locis pariter utilis intellegitur, sed haud omittenda | |
| nobis non tractus alicuius rationem, verum naturae totius | 5 |
| indagantibus. in Cyrenaica regione sub etesiarum flatu | 133.1 |
| conserunt, nec non et in Graecia, oleam maxime in La- | |
| conia. C<oo>s insula et vites tunc serit, ceteri apud Grae- | |
| cos inoculare et inserere non dubitant, sed arbores non | |
| serunt. plurimumque in eo locorum natura pollet; nam- | 5 |
| que in Aegypto omni serunt mense et ubicumque imbres | |
| aestivi sunt, ut in India et Aethiopia, necessario post haec | |
| autumno seruntur arbores. ergo tria tempora ea- | 134.1 |
| dem germinationis, ver et canis arcturique ortus. neque | |
| enim animalium tantum est ad coitus aviditas, sed multo | |
| maior est terrae ac satorum omnium libido, qua tempestive | |
| uti plurimum interest conceptus, peculiare utique in in- | 5 |
| sitis, cum sit mutua cupiditas utrimque coeundi. qui ver | 135.1 |
| probant, ab aequinoctio statim admittunt, praedicantes ger- | |
| mina parturire, ideo faciles corticum esse conplexus. qui | |
| praeferunt autumnum, ab arcturi ortu, quoniam statim | |
| radicem quandam capiant et ad ver parata veniant atque | 5 |
| non protinus germinatio auferat vires. quaedam tamen | |
| statutum tempus anni habent ubique, ut cerasi et amygda- | |
| lae circa brumam serendi vel inserendi. de pluribus loco- | |
| rum situs optime iudicabit. frigida enim et aquosa verno | |
| conseri oportet, sicca et calida autumno. communis | 136.1 |
| quidem Italiae ratio tempora ad hunc modum distribuit: | |
| moro ab idibus Februariis in aequinoctium, piro autumnum, | |
| ita ut brumam XV ne minus diebus antecedant, malis | |
| aestivis et cotoneis, item sorbis, prunis, post mediam hie- | 5 |
| mem in idus Februarias, siliquae Graecae et persicis ante | |
| brumam per autumnum, nucibus iuglandi et pineae et | |
| abellanae et Graecae atque castaneae a kal. Martiis <ad> | |
| idus easdem, salici et genistae circa Martias kal. hanc | |
| in siccis semine, illam in umidis virga seri diximus. | 10 |