| Est etiamnum nova inserendi ratio, ne quid | 17.137.1 |
| sciens quidem praeteream, quod usquam invenerim, Colu- | |
| mellae excogitata, ut adfirmat ipse, qu<a> vel diversae in- | |
| sociabilesque arborum naturae copulentur, ut fici atque | |
| oleae. iuxta hanc seri ficum iubet non ampliore inter- | 5 |
| vallo, quam ut contingi large possit ramo oleae quam | |
| maxime sequaci atque oboedituro, eumque omni interim | |
| tempore edomari meditatione curvandi. postea fico adepta | 138.1 |
| vires, quod evenire trimae aut utique quinquenni, detrun- | |
| cata superficie ipsum <quo>que deputatum et, ut dictum est, | |
| adraso cacumine defigi in crure fici, custoditum vinculis, | |
| ne curvatura fugiat. ita quodam propaginum insitorum- | 5 |
| que temperamento triennio commune<m> inter duas matres | |
| coalescere, quarto anno abscisum totum adoptantis esse, | |
| nondum vulgata ratione aut mihi certe satis conperta. |