| Cetero eadem illa de calidis frigidisque et umi- | 17.139.1 |
| dis aut siccis supra dicta ratio et scrobes fodere monstra- | |
| vit. in aquosis enim neque amplos neque altos facere ex- | |
| pediet, aliter in aestuoso et sicco, ut quam maxime accipiant | |
| aquam contineantque. haec et veteres arbores colendi ra- | 5 |
| tio est. ferventibus enim locis adcumulant aestate radices | |
| operiuntque, ne solis ardor exurat. aliubi a<b>laqueant per- | 140.1 |
| flatusque admittunt. iidem hieme cumulis a gelu vindi- | |
| dicant. contra illi hieme aperiunt umoremque sitientibus | |
| quaerunt. ubicumque circumfodiendi [arbores] ratio [in | |
| circuitum] pedes in orbem ternos, neque id in pratis, quo- | 5 |
| niam amore solis umorisque in summa tellure oberrant. | |
| Et de arboribus quidem fructus gratia serendis inse- | |
| rendisque in universum sint dicta haec: restat | 141.1 |
| earum ratio, quae propter alias seruntur ac vineas maxime, | |
| caeduo ligno. | |
| Principatum in his optinent salices, qua<s se>run<t> loco | |
| madido, tamen refosso pedes II et semipedem, talea ses- | 5 |
| quipedali vel pertica, quae utilior, quo plenior. intervallo | 142.1 |
| esse debent pedes seni. trimae pedibus binis a terra pu- | |
| tatione coercentur, ut se in latitudinem fundant ac sine | |
| scalis tondeantur. salix enim fecundior, quo terrae pro- | |
| pior. has quoque omnibus annis confodi iubent mense | 5 |
| Aprili. haec est viminalium cultura. perticalis et virga | 143.1 |
| et talea seritur, fossura eadem. perticas ex ea caedi iustum | |
| est quarto fere anno. et hae autem senescentium locum | |
| propagine sarciunt pr<a>e<c>i<s>a post annum. salicis viminalis | |
| iugera singula sufficiunt XXV vineae iugeribus. eiusdem | 5 |
| rei causa populus alba seritur bipedaneo pastinato, talea | |
| sesquipedali, biduo siccata, palmipedi intervallo, terra super- | |
| iniecta II cubitorum crassitudine. |