| Harundo etiamnum dilutiore quam hae solo gau- | 17.144.1 |
| det. seritur bulbo radicis, quod alii oculum vocant, do- | |
| drantali scrobe, intervallo II pedum et semipedis, refici- | |
| turque ex sese vetere harundineto exstirpato, quod utilius | |
| repertum quam castrare, sicut antea. namque inter se ra- | 5 |
| dices serpunt mutuoque discursu necantur. tempus con- | 145.1 |
| serendi, priusquam oculi harundinum intumescant, ante | |
| kal. Martias. crescit ad brumam usque desinitque, cum | |
| durescere incipit. hoc signum tempestivam habet caesu- | |
| ram. et hanc autem, quotiens et vineam, fodiendam pu- | 5 |
| tant. seritur et traversa, non alte terra condita, erum- | |
| puntque e singulis oculis totidem plantae. seritur et de- | 146.1 |
| plantata pedali sulco, binis obrutis gemmis, ut tertius | |
| nodus terram attingat, prono cacumine, ne rores conci- | |
| piat. caeditur decrescente luna. vineis anno siccata utilior | |
| quam viridis. | 5 |