| Castanea pedamentis omnibus praefertur facilitate | 17.147.1 |
| tractatus, perdurandi pervicacia; regerminatione caedua | |
| vel salice laetior. quaerit solum facile nec tamen hare- | |
| nosum, maximeque sabulum umidum aut carbunculum vel | |
| tofi etiam farinam, quamlibet opaco septentrionalique et | 5 |
| praefrigido situ, vel etiam declivi. recusat eadem gla<r>eam, | |
| rubricam, cretam omnemque terrae fecunditatem. seri nuce | 148.1 |
| diximus, sed nisi e<x> maximis non provenit, nec nisi qui- | |
| nis acervatim satis. refringi solum debet su<b e>a ex No- | |
| vembri mense in Februarium, quo solutae sponte cadunt | |
| ex arbore atque subnascuntur. intervalla sint pedalia, un- | 5 |
| dique sulco dodrantali. ex hoc seminario transferuntur in | |
| aliud bipedali intervallo p<o>s<t> biennium. sunt et propagi- | 149.1 |
| nes, nulli quidem faciliores. nudata enim radice tota in | |
| sulco prosternitur; tum ex cacumine supra terram relicto | |
| renascitur et alia ab radice. sed tralata nescit hospitari | |
| pavetque novitatem biennio fere; postea prosilit. ideo | 5 |
| nucibus potius quam viveradicibus plantaria caedua im- | |
| plentur. cultura non alia quam supra dictis, fodiendo | 150.1 |
| supputandisque per biennium sequens. de cetero ipsa se | |
| colit umbra stolone<s> supervacuos enecante. caeditur intra | |
| septimum annum. sufficiunt pedamenta iugeri vicenis vi- | |
| nearum iugeribus, quando etiam bifida e<x> stirpe fiunt, | 5 |
| durantque ultra alteram silvae suae caesuram. |