| Et praedictis velut armamentis vinea- | 17.152.1 |
| rum restat ipsarum natura praecipua tradenda cura. vi- | |
| tium surculis et quarundam arborum, quibus fungosior | |
| intus natura, geniculati scaporum nodi intersaepiunt me- | |
| dullam. ferulae ipsae breves, et ad summa breviores arti- | 5 |
| culi ut<rim>que sua internodia includunt. medulla, sive illa | 153.1 |
| vitalis anima est, ante se tendit longitudinem inplens, | |
| quamdiu nodi pervia pate<n>t fistula. cum vero concreti | |
| ademere transitum, repercussa erumpit ab ima sui parte | |
| iuxta priorem nodum alternis laterum semper inguinibus, | 5 |
| ut dictum est in harundine ac ferula, quorum dexte- | |
| r<um> ab imo intellegitur articulo, laevum in proximo, | |
| atque ita per vices. hoc vocatur in vite gemma, cum ibi | |
| caespitem fecit; ante vero quam faciat, in concavo oculus | |
| et in cacumine ipso germen. sic palmites, nepotes, uvae, | 10 |
| folia, pampini gignuntur, mirumque firmiora esse in dex- | |
| tera parte genita. |