| Hos ergo in surculis nodos, cum seruntur, me- | 17.154.1 |
| dios secare oportet ita, ne profluat medulla. et in fico | |
| quidem dodrantales, paxilli<s> solo patefacto, seruntur sic, | |
| ut descendant quae proxima arbori fuerint, II oculi extra | |
| terram emineant. oculi autem in arborum surculis pro- | 5 |
| prie vocantur, unde germinantur. hac de causa et in | 155.1 |
| plantariis aliquando eodem anno ferunt, quo fuere laturi | |
| fructus in arbore, cum tempestive sati praegnates inchoa- | |
| tos conceptus aliubi pariunt. ita satas ficos tertio anno | |
| transferre facile. hoc pro senescendi celeritate adtributum | 5 |
| huic arbori, ut citissime proveniat. |