| Vitium numerosior satus est. primum omnium | 17.156.1 |
| nihil seritur ex his nisi inutile et deputatum in sarmenta. | |
| opputatur autem quidquid proximo tulit fructum. solebat | |
| capitulatus utrimque e duro surculus seri, eoque argu- | |
| mento malleolus vocatur etiamnunc. postea avelli cum sua | 5 |
| calce coeptus est, ut in fico, neque est aliud vivacius. | |
| tertium genus adiectum etiamnum expeditius sine calce, | |
| quod sagittae vocantur, cum intorti panguntur, <i>idem cum | |
| recisi nec intorti, trigemmes. plures autem ex eodem sur- | |
| culo hoc modo fiunt. serere e pampinariis sterile est, | 157.1 |
| nec nisi fecundo oportet. quae raros habet nodos, infe- | |
| cunda iudicatur; densitas gemmarum fertilitatis indicium | |
| est. quidam seri vetant nisi eos qui floruerint surculos. | |
| sagittas serere minus utile, quoniam in transferendo facile | 5 |
| rumpitur quod intortum fuit. seruntur pedali, non bre- | |
| viores, longitudine, quinque sexve nodorum. pauciores | |
| tribus gemmis in hac mensura esse non poterunt. inseri | 158.1 |
| eodem die, quo deputentur, utilissimum; si multo postea | |
| necesse sit serere custoditos, uti praecepimus, caveri uti- | |
| que, ne extra terram positi sole inarescant, vento aut fri- | |
| gore hebetentur. qui diutius in sicco fuerint, priusquam | 5 |
| serantur, in aqua pluribus diebus revirescant. |