| Seminarii curam sequitur vinearum ratio. quin- | 17.164.1 |
| que generum hae: sparsis per terram palmitibus aut per | |
| se vite subrecta vel cum a<mmi>niculo sine iugo aut peda- | |
| tae simplici iugo aut conpluviatae quadriplici. quae peda- | 165.1 |
| tae rat<io>, eadem intellegetur eius quoque, in qua sine | |
| amminiculo vitis per se stabit. id enim non fit nisi peda- | |
| menti inopia. simplici iugo constat porrecto ordine quem | |
| canterium appellant. melior ea vino, quoniam sibi ipsa | 5 |
| non obumbrat adsiduoque sole coquitur et adflatum magis | |
| sentit, celerius rorem dimittit, pampinationi quoque et | |
| occationi omnique operi facilior. super cetera deflorescit | |
| utilius. iugum fit pertica aut harundine aut crine funi- | 166.1 |
| culove, ut in Hispania Brundisique. conpluviata copiosior | |
| vino est, dicta a cavis aedium conpluviis. dividitur in | |
| quaternas partes totidem iugis. huius serendi ratio dice- | |
| tur, eadem valitura in omni genere, in hoc vero numero- | 5 |
| sior tantum. III vero seritur modis: optime in pasti- | |
| nato, proxime in sulco, novissime in scrobe. |