| De pastinatione dictum est; sulco latitudo palae | 17.167.1 |
| satis est, scrobibus ternorum pedum in quamque partem. | |
| altitudo in quocumque genere tripedalis, ideo nec vitis | |
| minor transferri debet, exstatura etiamnum duabus gem- | |
| mis. emolliri terram minutis in scrobe imo sulcis fimo- | 168.1 |
| que misceri necessarium. clivosa altiores scrobes poscunt, | |
| praeterea pulvinatis a devexitate labris. qui ex his lon- | |
| giores fient, ut vites binas accipiant e diverso, alvei voca- | |
| buntur. esse vitis radicem in medio scrobe oportet, sed | 5 |
| ipsam innixam solido in orientem aequinoctialem spectare, | |
| adminicula prima e calamo accipere; vineas limitari decu- | 169.1 |
| mano XVIII pedum latitudinis ad contrarios vehiculorum | |
| transitus, aliisque traversis limitibus denum pedum distin- | |
| gui per media iugera aut, si maior modus sit, totidem | |
| pedum cardine, quot decumano, limitari, semper vero quin- | 5 |
| tanis semitari, hoc est ut quinto quoque palo singulae | |
| iugo paginae includantur; solo spisso non nisi re- | |
| pastinato nec nisi viveradicem seri, tenero et soluto vel | |
| malleolum sulco vel scrobe. in colles sulcos agere tra- | 170.1 |
| versos melius quam pastinare, ut defluvia transtris eorum | |
| contineantur; aquoso caelo vel sicco solo malleolos serere | |
| autumno, nisi si tractus ratio muta<b>it. siccus enim et | |
| calidus autumno poscet, umidus frigidusque etiam veris | 5 |
| exitu. in arido solo viveradix quoque frustra seritur, male | |
| et in siccis malleolus, nisi post imbrem, at in riguis vel | |
| frondens vitis et usque ad solstitium recte, ut in Hispa- | |
| nia. quiescere ventos sationis die utilissimum. plerique | |
| austros optant, Cato abdicat. | 10 |