| Palmes duas tresve gemmas habere sub iugo | 17.180.1 |
| debet, ex quibus materia nascatur, tunc per iugum mergi | |
| alligarique, ut sustineatur iugo, non pendeat, vinculo mox | |
| adstrictius a tertia gemma alligari, quoniam et sic coer- | |
| cetur impetus materiae densioresque citra pampini exultant. | 5 |
| cacumen religari vetant. natura haec est: deiecta pars | |
| aut praeligata fructum dat, plurimumque ipsa curvatura. | |
| quod citra est, materiem <e>mittit, offensante, credo, spiritu | |
| et illa quam diximus medulla. quae ita emicuerit materia | |
| fructum dabit anno sequente. sic duo genera palmitum: | 181.1 |
| quod e duro exit materiamque in proximum annum pro- | |
| mittit, pampinarium vocatur aut, u<b>i supra cicatricem est, | |
| fructuarium; alterum ex anniculo palmite semper fructua- | |
| rium. relinquitur sub iugo et qui vocatur custos—hic | 5 |
| est novellus palmes, non longior tribus gemmis—proximo | |
| anno materiam daturus, si vitis luxuria se consumpserit, | |
| et alius iuxta eum, verrucae magnitudine, qui furunculus | |
| appellatur, si forte custos fallat. |