| Vitis, antequam septumum annum a surculo con- | 17.182.1 |
| pleat, evocata ad fructum eiuncescit ac moritur. nec vete- | |
| rem placet palmitem in longum et ad quartum usque peda- | |
| mentum emitti, quod alii dracones, alii funiculos vocant, | |
| ut faciant quae masculeta appellant. cum induruit vitis, | 5 |
| pessimum in vinea traducere. quinto anno et ipsi palmites | 183.1 |
| intorquentur singulaeque singulis materiae emittuntur ac | |
| deinde proximis, prioresque amputantur. semper custodem | |
| relinqui melius, sed is proximus viti esse debet, nec | |
| longior quam dictum est, et, si luxuriaverint palmites, | 5 |
| intorqueri, ut IV materias vel II, si uniiuga erit vinea, | |
| emittat. |