| Si per se vitis ordinabitur sine pedamento, | 17.184.1 |
| qualecumque initio adminiculum desiderabit, dum stare | |
| condiscat et recta surgere, cetera a primordio eadem, | |
| dividi autem putatione pollices in aequali examine undi- | |
| que, ne praegravet fructus parte aliqua. obiter idem de- | 5 |
| primens prohibebit in excelsum emicare. huic vineae | |
| trium pedum altitudo excelsior nutat, ceteris a quinto, | |
| dum ne excedat hominis longitudinem iustam. iis quoque, | 185.1 |
| quae sparguntur in terra, brev<es> ad <l>imitandum caveas | |
| circumdant, scrobibus per ambitum factis, ne vagi pal- | |
| mites inter se pugnent occursantes, maiorque pars terra- | |
| rum ita supinam in tellure vindemiam metit, siquidem et | 5 |
| in Africa et in Aegypto Syriaque ac tota Asia et multis | |
| locis Europae hic mos praevalet. ibi ergo iuxta terram | 186.1 |
| conprimi debet vitis, eodem modo et tempore nutrita | |
| radice, quo in iugata vinea, ut semper pollices tantum | |
| relinquantur, fertili solo cum tribus gemmis, graciliore | |
| <b>inis, praestatque multos esse quam longos. quae de na- | 5 |
| tura soli diximus, tanto potentiora sentientur, quanto pro- | |
| pior fuerit uva terrae. |