| Protinus hanc a vindemia, ubi caeli tepor in- | 17.191.1 |
| dulget, adoriuntur. sed <et> in hoc fieri numquam debet | |
| ratione naturae ante exortum aquilae, ut in siderum causis | |
| docebimus proximo volumine, immo vero favonio, quo- | |
| niam anceps culpa sit praeproperae festinationis. si saucias | 5 |
| recenti medicina mordeat quaedam hiemis ruminatio, cer- | |
| tum est gemmas earum frigore hebetari plagasque findi | |
| et caeli vitio exuri oculos lacrima destillante. nam gelu | |
| fragiles fieri quis nescit? operarum ista conputatio est in | 192.1 |
| latifundis, non legitima naturae festinatio. quo maturius | |
| putantur aptis diebus, eo plus materiae fundunt; quo | |
| serius, eo fructum uberiorem. quare macras prius con- | |
| veniet putare, validas novissime, plagam omnem obliquam | 5 |
| fieri, ut facile decidant imbres, et ad terram verti quam | |
| levissima cicatrice acie falcis exac<u>ta plagaque conlevata, | |
| recidi autem semper inter II gemmas, ne sit vulnus oculis | |
| in recisa parte. nigram esse eam existimant et, donec | 193.1 |
| ad sincera veniatur, recidendam, quoniam e vitioso materia | |
| utilis non exeat. si macra vitis idoneos palmites non | |
| habeat, ad terram recidi eam novosque elici utilissimum, | |
| in pampinatione non hos detrahere pampinos, qui cum | 5 |
| uva sint; id enim et uvas supplantat praeterquam in no- | |
| vella vinea. inutiles iudicantur in latere nati, non ab | |
| oculo, quippe etiam uva, quae nascatur e duro, rigescente, | |
| ut nisi ferro detrahi non possit. pedamentum quidam | 194.1 |
| inter II vites utilius putant statui, et facilius ablaqueantur | |
| ita, meliusque est uniiugae vineae, si tamen et ipsi iugo | |
| sint vires nec flatu infesta regio. in quadripertita quam | |
| proximum oneri adminiculum esse debet, ne tamen in- | 5 |
| pedimentum sentiat ablaqueatio, cubito abesse non amplius, | |
| ablaqueari autem prius quam putari iubent. |