| Cato de omni cultura vitium ita praecipit: "Quam | 17.195.1 |
| altissimam vineam facito alligatoque recte, dum | |
| ne nimium constringas. hoc modo eam curato: | |
| capita vitium <per sementim ablaqueato>. <vineam> | |
| putatam circumfodito, arare incipito, ultro citro- | 5 |
| que sulcos perpetuos ducito. vites teneras quam | |
| primum propagato, <sic oc>cato: veteres quam | |
| minimum castrato; potius, si opus erit, deicito | |
| biennioque post praecidito. vitem novellam re- | |
| secari tum erit tempus, ubi valebit. si vinea ab | 196.1 |
| vite calvata erit, sulcos interponito ibique vivam | |
| radicem serito. umbram a sulcis removeto, cre- | |
| broque fodito. in vinea vetere serito ocinum, si | |
| macra erit—quod granum capit ni serito—, et | 5 |
| circum capita addito stercus, paleas, vinaceas, | |
| aliquid horumce. ubi vinea frondere coeperit, | 197.1 |
| pampinato. vineas novellas alligato crebro, ne | |
| caulis praefringatur, et quae iam in perticam | |
| ibit, eius pampinos teneros alligato leviter por- | |
| rigitoque, u<t>i recte stent. ubi uva varia fieri | 5 |
| coeperit, vites subligato * * * Vitis insitio | 198.1 |
| una est per ver, altera cum uva floret; ea optima | |
| est.—Vineam veterem si in alium locum trans- | |
| ferre voles, dumtaxat bracchium crassam licebit. | |
| primum deputato; binas gemmas ne amplius re- | 5 |
| linquito. ex radicibus bene exfodito et cave, ne | |
| radices saucies. ita uti fuerit, ponito in scrobe | |
| aut in sulco operitoque et bene occulcato, eodem- | |
| que modo vineam statuito, alligato flexatoque, | |
| uti fuerit, crebroque fodito."—Ocinum, quod in | 10 |
| vinea seri iubet, antiqui appellabant pabulum umbrae | |
| patiens, quod celerrime proveniat. |