| Et abunde satu cultuque arborum tractato, | 17.216.1 |
| quoniam de palmis et cytiso in peregrinis arboribus ad- | |
| fatim diximus, ne quid desit, indicanda reliqua natura | |
| <e>st magno opere pertinens ad omnia ea. infestantur | |
| namque et arbores morbis. quid enim genitum caret his | 5 |
| malis? et silvestrium quidem perniciosos negant esse vexa- | |
| rique tantum grandine in germinatione aut flore, aduri | |
| quoque fervore aut flatu fr<i>gi<d>iore, praepostero die, <n>am | |
| suo frigora etiam prosunt, ut diximus. quid ergo? non | 217.1 |
| et vites algore intereunt? hoc quidem est, quo deprehen- | |
| datur soli vitium, quoniam non evenit nisi in frigido. | |
| itaque per hiemes caeli rigorem probamus, non soli. nec | |
| infirmissimae arbores gelu periclitantur, sed maximae, vexa- | 5 |
| tisque ita cacumina prima inarescunt, quoniam praestrictus | |
| non potuit eo pervenire umor. |