| Arborum quidam communes morbi, quidam pri- | 17.218.1 |
| vati generum. communis vermiculatio et sideratio ac dolor | |
| membrorum, unde partium debilitas, societate nominum | |
| quoque cum hominis miseriis. trunca dicimus certe cor- | |
| pora et oculos germinum exustos ac multa simili sorte. | 5 |
| itaque laborant et fame et cruditate, quae fiunt umoris | 219.1 |
| quantitate, aliqua vero et obesitate, ut omnia, quae resi- | |
| nam ferunt, nimia pinguitudine in taedam mutantur et, | |
| cum radices quoque pinguescere coepere, intereunt, ut | |
| animalia nimio adipe, aliquando et pestilentia per genera, | 5 |
| sicut inter homines nunc servitia, nunc plebes urbana | |
| vel rustica. |