| Vermiculantur magis minusve quaedam, omnes | 17.220.1 |
| tamen fere, idque aves cavi corticis sono experiuntur. iam | |
| quidem et hoc in luxuria esse coepit, praegrandesque ro- | |
| borum delicatiore su<n>t in cibo—cosses vocant—atque | |
| etiam farina saginati hi quoque altiles fiunt. maxime au- | 221.1 |
| tem arborum hoc sentiunt piri, mali, fici, minus quae | |
| amarae sunt et odoratae. eorum, qui in ficis existunt, | |
| alii nascuntur ex ipsis, alios parit qui vocatur cerastes, | |
| omnes tamen in cerasten figurantur sonumque edunt par- | 5 |
| voli stridoris. et sorbus arbor infestatur vermiculis rufis | |
| ac pilosis atque ita emoritur; mespila quoque in senecta | |
| obnoxia ei morbo est. |