| Sideratio tota e caelo constat. quapropter et grando | 17.222.1 |
| in his causis intellegi debet et carbunculatio et quod prui- | |
| narum iniuria evenit. haec enim verno tepore invitatis et | |
| erumpere audentibus satis mollibus insidens adurit lacte- | |
| scentes germinum oculos, quod in flore carbunculum vocant. | 5 |
| pruinae perniciosior natura, quoniam lapsa persidit gelat- | |
| que ac ne aura quidem ulla depellitur, quia non fit nisi | |
| inmoto aëre et sereno. proprium tamen siderationis est | |
| sub ortu canis siccitatum vapor, cum insita ac novellae | |
| arbores moriuntur, praecipue ficus et vitis. | 10 |