| Olea praeter vermiculationem, quam aeque ac ficus | 17.223.1 |
| sentit, clavum etiam patitur, sive fungum placet dici vel | |
| patellam. haec est solis exustio. nocere tradit Cato et | |
| muscum rubrum. nocet plerumque vitibus atque oleis et | |
| nimia fertilitas. scabies communis omnium est. inpetigo | 5 |
| et, quae adgnasci solent, cocleae peculiaria ficorum vitia, | |
| nec ubique. sunt enim quaedam aegritudines et locorum. |