| Verum ut homini nervorum cruciatus, sic et ar- | 17.224.1 |
| bori, ac duobus aeque modis. aut enim in pedes, hoc est | |
| radices, inrumpit vis morbi, aut in articulos, hoc est | |
| cacuminum digitos, qui longissime a toto corpore exeunt. | |
| ni<g>rescunt ergo, et sunt apud Graecos sua nomina utri- | 5 |
| que vitio. undique primo dolor, mox et macies earum | 225.1 |
| partium fragilis, postremo tabes morsque, non intrante suco | |
| aut non perveniente, maximeque id fici sentiunt. capri- | |
| ficus omnibus immunis est, quae adhuc diximus. scabies | |
| gignitur roribus lentis post vergilias; nam si <l>ar<g>iores fuere, | 5 |
| perfundunt arborem, non scalpunt scabie, et <g>rossi ca- | |
| dunt; sive imbres nimii fuere, alio modo ficus laborat, | |
| radicibus madidis. |