| Vitibus praeter vermiculationem et siderationem | 17.226.1 |
| morbus peculiaris articulatio tribus de causis: una vi tem- | |
| pestatium germinibus ablatis, altera, ut notavit Theophra- | |
| stus, in supinum excisis, tertia culturae imperitia laesis. | |
| omnes enim earum iniuriae in articulis sentiuntur. side- | 5 |
| rationis genus est et his deflorescentibus roratio, aut cum | |
| acini, priusquam crescant, decocuntur in callum. aegro- | |
| tant et cum alsere, laesis uredine attonsarum oculis. et | |
| calore hoc evenit intempestivo, quoniam omnia modo con- | |
| stant certoque temperamento. fiunt et culpa colentium | 227.1 |
| vitia, cum praestringuntur, ut dictum est, aut circumfos- | |
| sor iniurioso ictu verberavit vel etiam subarator inpru- | |
| dens luxavit radices corpusve desquamavit. est et quae- | |
| dam contusio falcis hebetioris. quibus omnibus causis | 5 |
| difficilius tolerant frigora aut aestus, quoniam in ulcus | |
| penetrat iniuria omnis a foris. infirmissima vero malus, | |
| maximeque quae dulcis est. quibusdam debilitas sterilita- | 228.1 |
| tem, non necem, adfert, ut si quis pino cacumen auferat | |
| vel palmae. sterilescunt enim nec moriuntur. aegrotant | |
| aliquando et poma ipsa per se sine arbore, si necessariis | |
| temporibus imbres aut tepor<e>s vel adflatus defuere aut | 5 |
| contra abundavere. decidunt enim aut deteriora fiunt. | |
| pessimum est inter omnia, cum deflorescentem vitem et | |
| oleam percussit imber, quoniam simul defluit fructus. |