| Sunt ex eadem causa nascentes et urucae, dirum | 17.229.1 |
| animal, eroduntque frondem, aliae florem quoque, oliva- | |
| rum, ut in Mileto, ac depastam arborem turpi facie relin- | |
| quunt. nascitur hoc malum tepore umido et lento. fit | |
| aliud ex eodem, si sol acrior insecutus inussit ipsum vi- | 5 |
| tium ideoque mutavit. est etiamnum peculiare olivis et | |
| vitibus—araneum vocant—, cum veluti telae involvunt | |
| fructum et absumunt. adurunt et flatus quidam eas maxime, | 230.1 |
| sed et alios fructus. nam vermiculationem et poma ipsa | |
| per se quibusdam [annis] sentiunt, mala, pira, mespila, pu- | |
| nica. in oliva ancipiti eventu, quando sub <c>ut<e> i<n>nati | |
| fructum adimunt, augent, si in ipso nucleo fuere eroden- | 5 |
| tes <e>um. gigni illos prohibent pluviae, quae fiunt post | |
| arcturum. eaedem si austrinae fuere, generant dr<u>ppis | |
| quoque, quae maturescentes tum sunt praecipue caducae. | |
| id riguis magis evenit, etiam si non cecidere, fastidiendis. | 231.1 |
| sunt et culicum genera aliquis molesta, ut glandibus, fico; | |
| qui videntur ex umore nasci, tum dulci subdito corticibus. | |
| et aegrotatio quidem fere in his est. |