| Quaedam temporum causae aut locorum non pro- | 17.232.1 |
| prie dicantur morbi, quoniam protinus necant, sicut tabes | |
| cum invasit arborem aut uredo vel flatus alicuius regionis | |
| proprius, ut est in Apulia atabulus, in Euboea Olympias. | |
| hic enim si flavit circa brumam, frigore exurit arefaciens, | 5 |
| ut nullis postea solibus recreari possint. hoc genere con- | |
| valles et adposita fluminibus laborant, praecipueque vitis, | |
| olea, ficus. quod cum <e>venit, detegitur statim in germi- | 233.1 |
| natione, in oliva tardius. sed in omnibus signum est re- | |
| vivescendi, si folia amisere. alioqui quas putes praeva- | |
| luisse moriuntur. nonnumquam inarescunt folia eademque | |
| revivescunt. alia in ter<ris> septentrionalibus, ut Ponto, | 5 |
| <T>hra<c>ia, frigore aut gelu laborant, si post brumam conti- | |
| nuavere XL diebus. <e>t ibi autem et in reliquis partibus, | |
| si protinus editis fructibus gelatio magna consecuta est, | |
| etiam paucis diebus necat. |