| Quae iniuria hominum constant, secundum * * * ha- | 17.234.1 |
| bent causas. pix, oleum, adeps inimica praecipue novellis. | |
| cortice in orbem detracto necantur, excepto subere, quod | |
| sic etiam iuvatur; crassescens enim praestringit et stran- | |
| gulat. nec andrac<h>le offenditur, si non simul incidatur et | 5 |
| corpus. alioqui et cerasus et tilia et vitis corticem mit- | |
| tunt, sed non vitalem nec proximum corpori, verum eum, | |
| qui subnascente alio expellitur. quarundam natura rimo- | 235.1 |
| sus cortex, ut platanis. tiliae renascitur paulo minus quam | |
| totus. ergo his, quarum cicatricem trahit, medentur luto | |
| fimoque, et aliquando prosunt, si non vehementior frigo- | |
| rum aut calorum vis secuta est. quaedam tardius ita mo- | 5 |
| riuntur, ut robora et quercus. refert et tempus anni. | |
| abieti enim et pino si quis detraxerit sole taurum vel | |
| geminos transeunte, cum germinant, statim moriuntur; ean- | |
| dem iniuriam hieme passae diutius tolerant. similiter ilex | 236.1 |
| et robur quercusque. si angusta decorticatio fuit, nihil | |
| nocetur supra dictis; infirmioribus quidem et in solo gra- | |
| cili vel ab una tantum parte detractus interemit. similem | |
| et decacuminatio rationem habet piceae, cedri, cupressi— | 5 |
| haec enim detracto cacumine aut ignibus adusto inter- | |
| eunt—, similem et depastio animalium. oleam quidem | 237.1 |
| etiam, si lambat capra, sterilescere auctor est Varro, | |
| ut diximus. quaedam hac iniuria moriuntur, aliqua de- | |
| teriora tantum fiunt, ut amygdalae—ex dulcibus enim | |
| transfigurantur in amaras—, aliqua vero etiam utiliora, | 5 |
| ut apud Chios pirus, quam phocida appellant. nam de- | 238.1 |
| truncatio diximus quibus prodesset. intereunt pleraque | |
| et fissa stirpe, exceptis vite, malo, fico, punicis, quaedam | |
| vel ab ulcere tantum. <p>i<n>us hanc iniuriam spernit et | |
| omnia, quae resinam gignunt. radicibus amputatis mori | 5 |
| minime mirum est; pleraeque <e>t<i>am non omnibus, sed | |
| maximis aut, quae sunt inter illas vitales, abscisis mo- | |
| riuntur. |