| Necant invicem inter sese umbra vel densitate | 17.239.1 |
| atque alimenti rapina. necat et hedera vinciens—nec vi- | |
| scum prodest—et cytisus, neca<t>ur eo, quod halimon vocant | |
| Graeci. quorundam natura non necat quidem, sed laedit | |
| odor<u>m aut suci mixtura, ut raphanus et laurus vitem. | 5 |
| olfactatrix enim intellegitur et tingui odore mirum in mo- | |
| dum, ideo, cum iuxta sit, averti et recedere saporemque | |
| inimicum fugere. hinc sumpsit Androcydes medicinam | 240.1 |
| contra ebrietates, raphanum mandu<c>ari praecipiens. odit | |
| et caulem et olus omne, odit et corylum, ni procul ab- | |
| sint, tristis atque aegra. nitrum quidem et alumen, ma- | |
| rina aqua calida et fabae putamina vel ervi ultima ve- | 5 |
| nena sunt. |