| Inter vitia arborum est et prodigiis locus. | 17.241.1 |
| invenimus <f>i<c>os sub foliis natas, vitem et malum punicam | |
| stirpe fructum tulisse, non palmite aut ramis, vitem uvas | |
| sine foliis, oleas quoque amisisse folia bacis haerentibus. | |
| sunt <et> miracula fortuita. nam et oliva in totum ambusta | 5 |
| revixit et in Boeotia derosae locustis fici regerminavere. | |
| mutantur arbores et colore fiuntque ex nigris candidae, | 242.1 |
| non semper prodigio, sed eae maxime, quae ex semine | |
| nascuntur. et populus alba in nigram transit. quidam et | |
| sorbum, si in calidiora loca venerit, sterilescere putant. | |
| prodigio autem fiunt ex dulcibus acerba poma aut dulcia | 5 |
| ex acerbis, e caprifico fici aut contra, gravi ostento, cum | |
| in deteriora mutantur, ex olea in oleastrum, ex candida | |
| uva et fico in nigras aut, ut Laudiceae Xerxis adventu, | |
| platano in oleam mutata. qualibus ostentis Aristandri | 243.1 |
| apud Graecos volumen scatet, ne <in> infinitum abeamus, | |
| apud nos vero C. Epidii commentarii, in quibus arbores | |
| locutae quoque reperiuntur. subsedit in Cumano arbor | |
| gravi ostento paulo ante Pompei Magni bella civilia paucis | 5 |
| ramis eminentibus; inventum Sibyllinis libris internicio- | |
| nem hominum fore, tantoque eam maiorem, quanto propius | |
| ab urbe [postea] facta esset. sunt prodigia et cum alie- | 244.1 |
| nis locis enascuntur, ut in capitibus statuarum vel aris, | |
| et cum in arboribus ipsis alienae. ficus in lauro nata est | |
| Cyzici ante obsidionem. simili modo Trallibus palma in | |
| basi Caesaris dictatoris circa bella civilia eius. nec non | 5 |
| et Romae in Capitolio in ara Iovis bello Persei enata | |
| palma victoriam triumphosque portendit. hac tempestati- | |
| bus prostrata eodem loco ficus enata est M. Messalae | |
| C. Cassii censorum lustro, a quo tempore pudicitiam sub- | |
| versam Piso gravis auctor prodidit. super omnia, quae | 245.1 |
| umquam audita sunt, erit prodigium in nostro aevo Nero- | |
| nis principis ruina factum in agro Marrucino, Vetti Mar- | |
| celli e primis equestris ordinis oliveto universo viam publi- | |
| cam transgresso arvisque inde e contrario in locum oli- | 5 |
| veti profectis. |