| Nunc expositis arborum morbis consenta- | 17.246.1 |
| neum est dicere et remedia. ex his quaedam sunt com- | |
| munia omnium, quaedam propria quarundam. communia | |
| ablaqueatio, adcumulatio, adflari radices aut cooperiri, ri- | |
| gu<u>s dato potu vel ablato, fimum suco <d>efectis, putatio | 5 |
| leva<nd>is onere, item suco emisso quaedam veluti detractio | |
| sanguinis, circumrasio corticis, vitium extenuatio et domi- | |
| tura palmitum, gemmarum, si frigus retorridas hirtasque | |
| fecerit, repumicatio et quaedam politura. arborum his aliae | 247.1 |
| magis, aliae minus gaudent, veluti cupressus et aquas asper- | |
| natur et fimum et circumfossuram amputationemque et | |
| omnia remedia odit, quin etiam necatur riguis, vitis et | |
| punicae praecipue aluntur. ficus arbor ipsa riguis alitur, | 5 |
| pomum vero eius marcescit. amygdalae, si colantur fos- | |
| sione, florem amittunt. nec insitas circumfodere oportet, | 248.1 |
| priusquam validae ferre coeperint poma. plurimae autem | |
| amputari sibi volunt onerosa ac supervacua, sicut nos | |
| ungues et capillum. reciduntur veteres totae ac rursus a | |
| stolone aliquo resurgunt, sed non omnes nec nisi qua- | 5 |
| rum naturam pati diximus. |