| Rigua aestivis vaporibus utilia, hieme inimica, | 17.249.1 |
| autumno varie et e natura soli, quippe cum vindemiator | |
| Hispaniarum stagnante solo uvas demetat. cetero maiore | |
| in parte orbis etiam pluvias autumni aquas derivare con- | |
| venit. circa canis ortum rigua maxime prosunt ac ne | 5 |
| tum quidem nimia, quoniam inebriatis radicibus nocent. | |
| et aetas modum temperat, novellae enim minus sitiunt. | |
| desiderant autem maxime rigari quae adsuevere, contra | |
| siccis locis genita non expetunt umorem nisi necessarium. |