| Carbunculi ac robiginum remedia demonstra- | 17.251.1 |
| bimus volumine proximo. interim est et scariphatio | |
| quaedam in remediis, cum macie corticis ex aegritudine | |
| adstringente se iustoque plus vitalia arborum conprimente | |
| exac<u>tam falcis aciem utraque manu inprimentes perpetuis | 5 |
| incisuris d<i>ducunt ac veluti cutem laxant. salutare id fuisse | |
| argumento sunt dilatatae cicatrices et internato corpore | |
| expletae, magnaque ex parte similis hominum medi- | 252.1 |
| cina et arborum est, quando earum quoque terebrantur | |
| ossa. amygdalae ex amaris dulces fiunt, si circumfosso | |
| stipite et ab ima parte circumforato defluens pituita abs- | |
| tergeatur. et ulmis detrahitur sucus inutilis, supra ter- | 5 |
| ram foratis usque ad medullam, in senecta aut cum ali- | |
| mento nimio abundare sentiuntur. idem et ficorum turgido | 253.1 |
| cortice incisuris in oblicum levibus emittitur. ita fit, ne | |
| decidant fructus. pomiferis, quae germinant nec ferunt | |
| fructum, fissa radice inditur lapis fertilesque fiunt, hoc | |
| idem in amygdalis e robore cuneo adacto, in piris sorbis- | 5 |
| que e taeda ac cinere et terra cooperto. etiam radices | 254.1 |
| circumcidisse prodest vitium luxuriantium ficorumque et | |
| circumcisis cinerem addidisse. fici serotinae fiunt, si pri- | |
| mae grossi, cum fabae magnitudinem excessere, detrahan- | |
| tur. subnascuntur enim quae serius maturescunt. eae- | 5 |
| dem, <cum> frondere incipiunt, si cacumina rami cuiusque | |
| detrahantur, firmiores fertilioresque fiunt, nam caprificatio | |
| maturat. |