| In ea culices nasci e grossis manifestum, quo- | 17.255.1 |
| niam, cum evolavere, non inveniuntur intus grana, quae | |
| in eos versa apparet. exeundi tanta est aviditas, ut pleri- | |
| que aut pede relicto aut pinnae parte erumpant. est et | |
| aliud genus culicum, quos vocant centrinas, fucis apium | 5 |
| similes ignavia malitiaque cum pernicie verorum et uti- | |
| lium; interemunt enim illos atque ipsi commoriuntur. | 256.1 |
| vexant et tineae semina ficorum, contra quas remedium in | |
| eodem scrobe defodere tal<e>am lentisci inversa parte, quae | |
| fuerit a cacumine. uberrimas autem ficus rubrica amurca | |
| diluta et cum fimo infusa radicibus frondere <in>cipientium | 5 |
| facit. caprificorum laudantur maxime nigrae et in petro- | |
| sis, quoniam frumenta plurima habeant. caprificatio ipsa | |
| post imbrem. |