| Columbino ac suillo plagis quoque arborum me- | 17.259.1 |
| dentur. si mala punica acida nascantur, ablaqueatis radi- | |
| cibus fimum suillum addi iubent. eo anno vinolenta, proximo | |
| dulcia futura. alii urina hominis aqua mixta riganda cen- | |
| sent quater anno, singulis amphoris, aut cacumina spargi | 5 |
| vino lasere diluto; si findantur in arbore, pediculum in- | |
| torqueri; ficis utique amurcam adfundi, ceteris arboribus | |
| aegris faecem vini, aut lupinum circum radices earum seri. | |
| aqua quoque lupini decocti circumfusa pomis prodest. | 260.1 |
| fici, cum Volcanalibus tonuit, cadunt. remedium est, ut | |
| ante stipula hordeacea areae stringantur. cerasos praeco- | |
| ces facit cogitque maturescere calx admota radicibus. et | |
| haec autem, <ut> omnia poma, intervelli melius est, ut quae | 5 |
| relicta sint grandescant. |