| Quaedam poena emendantur aut morsu excitantur, | 17.261.1 |
| ut palmae ac lentisci; sal<s>is enim aquis aluntur. salis | |
| vim et cineres, sed leniorem, habent; ideo ficis adsper- | |
| guntur ruta<e>que, ne fiant vermiosae neve radices putre- | |
| scant. quin et vitium radicibus aquam salsam iubent ad- | 5 |
| fundi, si sint lacrimosae; si vero fructus earum decidant, | |
| cinerem aceto conspergi ipsasque inlini aut sandaraca, si | |
| putrescat uva; si vero fertiles non s<i>nt, aceto acri subacto | |
| cinere rigari atque oblini; quod si fructum non maturent | 262.1 |
| prius inarescentem, praecisarum ad radices plagam fibras- | |
| que aceto acri et urina vetusta madefacere atque eo luto | |
| obruere, saepe fodere. olearum, si parum promisere fruc- | |
| tus, nudatas radices hiberno frigori opponunt, eaque casti- | 5 |
| gatione proficiunt. omnia haec annua caeli ratione con- | |
| stant et aliquando serius poscuntur, aliquando celerius. | |
| nec non ignis aliquis prodest, ut harundini. ambusta nam- | |
| que densior mitiorque surgit. Cato et medicamenta quae- | 263.1 |
| dam conponit, mensurae quoque distinctione, ad maiorum | |
| arborum radices amphoram, ad minorum urnam, amurcae | |
| et aquae portione aequa, ablaqueatis prius radicibus pau- | |
| latim, adfundi iubens, in olea hoc amplius stramentis ante | 5 |
| circumpositis, item fico; huius praecipue vere terram ad- | |
| aggerari radicibus; ita futurum, ut non decidant grossi | |
| maiorque fecunditas nec scabra proveniat. simili modo, | 264.1 |
| ne convolvolus fiat in vinea, amurcae congios duos deco- | |
| qui in crassitudinem mellis, rursusque cum bituminis tertia | |
| parte et sulpuris quarta sub diu <co>qui, quoniam exarde- | |
| scat sub tecto. hoc vites circa capita ac sub bracchiis | 5 |
| ungui; ita non fore convolvolum. quidam contenti sunt | |
| fumo huius mixturae suffire vineas secundo flatu continuo | |
| triduo. plerique non minus auxilii et alimenti arbitran- | 265.1 |
| tur in urina quam Cato in amurca, addita modo pari | |
| aquae portione, quoniam per se noceat. aliqui volucre | |
| appellant animal praerodens pubescentes uvas. quod ne | |
| accidat, falces, cum sint exacutae, fibrina pelle detergent | 5 |
| atque ita putant aut sanguine ursino linunt post puta- | |
| tionem easdem. sunt arborum pestes et formicae. has | 266.1 |
| abigunt rubrica ac pice liquida perunctis caudicibus, nec | |
| non et pisce suspenso iuxta in unum locum congregant | |
| aut lupino trito cum oleo radices linunt. multi et has et | |
| talpas amurca necant, contraque urucas et, <ne> mala putre- | 5 |
| scant, lacerti viridis felle tangi cacumina iubent, privatim | |
| autem contra urucas ambiri arbores singulas a muliere | |
| incitati mensis, nudis pedibus, recincta. item ne quod | 267.1 |
| animal pastu malefico decerpat frondem, fimo boum diluto | |
| spargi folia, quotiens imber interveniat, quoniam <a>bluatur | |
| ita virus medicaminis, mira quaedam excogitante sollertia | |
| <hu>mana, quippe cum averti grandines carmine credant | 5 |
| plerique, cuius verba inserere non equidem serio ausim, | |
| quamquam a Catone proditis contra luxata membra iun- | |
| genda harundinum fissurae. idem arbores religiosas lucos- | |
| que succidi permisit, sacrificio prius facto, cuius rationem | |
| <p>recationemque eodem volumine tradidit. | 10 |