| LIBER XVIII | |
| Sequitur natura frugum hortorumque ac florum | 18.1.1 |
| quaeque alia praeter arbores aut frutices benigna tellure | |
| proveniunt, vel per se tantum herbarum inmensa contem- | |
| platione, si quis aestimet varietatem, numerum, flores, | |
| odores coloresque et sucos ac vires earum, quas salutis | 5 |
| aut voluptatis hominum gratia gignit. qua in parte pri- | |
| mum omnium patrocinari terrae et adesse cunctorum pa- | 2.1 |
| renti iuvat, quamquam inter initia operis defensae. quo- | |
| niam tamen ipsa materia accedi<m>us ad reputationem | |
| eiusdem parientis et noxia: nostris eam criminibus ur- | |
| guemus nostramque culpam illi inputamus. genuit venena. | 5 |
| set quis invenit illa praeter hominem? cavere ac refugere | |
| alitibus ferisque satis est. atque cum arbore exacuant | |
| limentque cornua elephanti et uri, saxo rhinocerotes, utr<o>- | |
| que apri dentium sicas, sciantque ad nocendum praeparare | |
| se animalia, quod tamen eorum excepto homine e<t> tela sua | 10 |
| venenis tinguit? nos et sagittas tinguimus ac ferro ipsi | 3.1 |
| nocentius aliquid damus, nos et flumina inficimus et re- | |
| rum naturae elementa, ipsumque quo vivitur in perniciem | |
| vertimus. neque est, ut putemus ignorari ea ab animali- | |
| bus; quae praepararent contra serpentium dimicationes, | 5 |
| quae post proelium ad medendum excogitarent, indi- | |
| cavimus. nec ab ullo praeter hominem veneno pugna- | |
| tur alieno. fateamur ergo culpam ne iis quidem, quae | 4.1 |
| nascuntur, contenti; etenim quan<t>o plura eorum genera | |
| humana manu fiunt! quid? non et homines quidem ut | |
| venena nascuntur? atra ceu serpentium lingua vibrat tabes- | |
| que animi contacta adurit culpantium omnia ac dirarum | 5 |
| alitum modo tenebris quoque suis et ipsarum noctium | |
| quieti invidentium gemitu, quae sola vox eorum est, ut | |
| inauspicatarum animantium vice obvii quoque vetent agere | |
| aut prodesse vitae. nec ullum aliud abominati spiritus | |
| praemium novere quam odisse omnia. verum et in hoc | 5.1 |
| eadem naturae maiestas. quanto plures bonos genuit ut | |
| fruges! quanto fertilior in his, quae iuvent alantque! quo- | |
| rum aestimatione et gaudio nos quoque, relictis exustioni | |
| suae istis hominum rubis, pergemus excolere vitam eoque | 5 |
| constantius, quo operae nobis maior quam famae gratia ex- | |
| petitur. quippe sermo circa rura est agrestesque usus, sed | |
| quibus vita constet honosque apud priscos maximus fuerit. |