| Arvorum sacerdotes Romulus in primis insti- | 18.6.1 |
| tuit seque duodecimum fratrem appellavit inter illos Acca | |
| <L>a<r>entia nutrice sua genitos, spicea corona, quae vitta | |
| alba colligaretur, sacerdotio ei pro religiosissimo insigni | |
| data; quae prima apud Romanos fuit corona, honosque is | 5 |
| non nisi vita finitur et exules etiam captosque comitatur. | |
| bina tunc iugera p. R. satis erant, nullique maiorem mo- | 7.1 |
| dum adtribuit, quo servorum paulo ante principis Neronis | |
| contento huius spatii viridiariis? piscinas iuvat maiores | |
| habere, gratumque, si non aliquem culinas. Numa insti- | |
| tuit deos fruge colere et mola salsa supplicare atque, ut | 5 |
| auctor est Hemina, far torrere, quoniam tostum cibo | |
| salubrius esset, id uno modo consectu<s>, statuendo non | |
| esse purum ad rem divinam nisi tostum. is et Fornacal<i>a | 8.1 |
| instituit farris torrendi ferias et aeque religiosas Termi- | |
| nis agrorum. hos enim deos tum maxime noverant, Se- | |
| iamque a serendo, Segestam a segetibus appellabant, qua- | |
| rum simulacra in circo videmus—tertiam ex his | 5 |
| nominare sub tecto religio est—, ac ne degustabant qui- | |
| dem novas fruges aut vina, antequam sacerdotes primitias | |
| libassent. |