| Iugum vocabatur, quod uno iugo boum in die | 18.9.1 |
| exarari posset; actus, in quo boves agerentur cum aratro | |
| uno impetu iusto. hic erat CXX pedum duplicatusque in | |
| longitudinem iugerum faciebat. dona amplissima impera- | |
| torum ac fortium civium quantum quis uno die plurimum | 5 |
| circumaravisset, item quartarii farris aut heminae, confe- | |
| rente populo. cognomina etiam prima inde: Pilumni, qui | 10.1 |
| pilum pistrinis invenerat, Pisonis a pisendo, iam Fabio- | |
| rum, Lent<ul>orum, Ciceronum, ut quisque aliquod optime | |
| genus sereret. Iuniorum <e> familia Bubulcum nominarunt, | |
| qui bubus optime utebatur. quin et in sacris nihil reli- | 5 |
| giosius conf<a>rreationis vinculo erat, novaeque nuptae far- | |
| reum praeferebant. agrum male colere censorium probrum | 11.1 |
| iudicabatur, atque, ut refert Cato, cum virum <bonum> | |
| laudantes bonum agricolam bonumque colonum dixissent, | |
| amplissime laudasse existimabantur. hinc et locupletes | |
| dicebant loci, hoc est agri, plenos. pecunia ipsa a pecore | 5 |
| appellabatur. etiam nunc in tabulis censoriis pascua di- | |
| cuntur omnia, ex quibus populus reditus habet, quia diu | |
| hoc solum vectigal fuerat. multatio quoque non nisi ovium | |
| boumque inpendio dicebatur, n<o>n omittenda priscarum | |
| legum benivolentia: cautum quippe est, ne bovem prius | 10 |
| quam ovem nominaret, qui indiceret multam. ludos boum | 12.1 |
| causa celebrantes Bubetios vocabant. Servius rex ovium | |
| boumque effigie primum aes signavit. frugem quidem | |
| aratro quaesitam furtim noctu pavisse ac secuisse puberi | |
| XII tabulis capital erat, suspensumque Cereri necari | 5 |
| iubebant gravius quam in homicidio convictum, inpubem | |
| praetoris arbitratu verberari noxiamve duplionemve decerni. | 13.1 |
| iam distinctio honosque civitatis ipsius non aliunde erat. | |
| rusticae tribus laudatissimae eorum, qui rura haberent, | |
| urbanae vero, in quas transferri ignominia esset, desidiae | |
| probro. itaque quattuor solae erant, a partibus urbis, in | 5 |
| quis habitabant, Suburana, Palatina, Collina, Esquilina. | |
| nundinis urbem revisitabant et ideo comitia nundinis ha- | |
| bere non licebat, ne plebes rustica avocaretur. quies som- | 14.1 |
| nusque in stramentis erat. gloriam denique ipsam a farris | |
| honore adoriam appellabant. equidem ipsa etiam verba | |
| priscae significationis admiror; ita enim est in commen- | |
| tariis pontificum: "Augurio canario agendo dies | 5 |
| constituantur, priusquam frumenta vaginis ex- | |
| eant <n>e<c> antequam in vaginas perveniant." |