| Ergo his moribus non modo sufficiebant fruges | 18.15.1 |
| null<a> provinciarum pascente Italiam, verum etiam annonae | |
| vilitas incredibilis erat. Manius Marcius aedilis plebis pri- | |
| mum frumentum populo in m<o>dios assibus datavit. L. Mi- | |
| nucius Augurinus, qui Spurium M<aelium coarguerat, far-> | 5 |
| ris pretium in trinis nundinis ad assem redegit undeci- | |
| mus plebei tribunus, qua de causa statua ei extra portam | |
| Trigeminam a populo stipe conlata statuta est. Seius in | 16.1 |
| aedilitate assibus populo frumentum praestitit, quam ob | |
| causam et ei statuae in Capitolio ac Palatio dicatae sunt, | |
| ipse supremo die populi umeris portatus in rogum est. | |
| quo ver<o> anno Mater deum advecta Romam est, maiorem | 5 |
| ea aestate messem quam antecedentibus annis decem fac- | |
| tam esse tradunt. M. Varro auctor est, cum L. Metellus | 17.1 |
| in triumpho plurimos duxit elephantos, assibus singulis | |
| farris modios fuisse, item vini congios ficique siccae pon<d>o | |
| XXX, olei pon<d>o X, carnis pon<d>o XII. nec e latifundiis | |
| singulorum contingebat arcentium vicinos, quippe etiam | 5 |
| lege Stolonis Licini incluso modo quingentorum iuge- | |
| rum, et ipso sua lege damnato, cum substituta filii per- | |
| sona amplius possideret. luxuriantis iam rei p. fuit ista | 18.1 |
| mensura. Mani quidem Curi post triumphos inmensum- | |
| que terrarum adiectum imperio nota contio est: pernicio- | |
| sum intellegi civem, cui septem iugera non essent satis. | |
| haec autem mensura plebei post exactos reges adsignata | 5 |
| est. quaenam ergo tantae ubertatis causa erat? ipsorum | 19.1 |
| tunc manibus imperatorum colebantur agri, ut fas est | |
| credere, gaudente terra vomere laureato et triumphali | |
| aratore, sive illi eadem cura semina tractabant, qua bella, | |
| eademque diligentia arva disponebant, qua castra, sive | 5 |
| honestis manibus omnia laetius proveniunt, quoniam et | |
| curiosius fiunt. serentem invenerunt dati honores Serra- | 20.1 |
| num, unde ei et cognomen. aranti quattuor sua iugera | |
| in Vaticano, quae prata Quintia appellantur, Cincinnato | |
| viator attulit dictaturam et quidem, ut traditur, nudo, | |
| plenoque nuntius morarum: "Vela corpus," inquit, "ut | 5 |
| perferam senatus populique Romani mandata." | |
| tales tum etiam viatores erant, quod ipsum nomen indi- | 21.1 |
| tum est subinde ex agris senatum ducesque arcessentibus. | |
| at nunc eadem illa vincti pedes, damnatae manus inscripti- | |
| que vultus exercent, non tam surda tellure, quae parens | |
| appellatur colique dicitur et ips<o> honore his absumpto, | 5 |
| ut non invita ea et indignante credatur id fieri. e<t> nos | |
| miramur ergastulorum non eadem emolumenta esse, quae | |
| fuerint imperatorum! |