| Igitur de cultura agri praecipere principale fuit | 18.22.1 |
| etiam apud exteros, siquidem et reges fecere, Hiero, | |
| Philometor, Attalus, Archelaus, et duces, Xeno- | |
| phon et Poenus etiam Mago, cui quidem tantum honorem | |
| senatus noster habuit Carthagine capta, ut, cum regulis | 5 |
| Africae bibliothecas donaret, unius eius duodetriginta vo- | |
| lumina censeret in Latinam linguam transferend<a>, cum | |
| iam M. Cato praecepta condidisset, peritisque Punicae | 23.1 |
| dandum negotium, in quo praecessit omnes vir clarissimae | |
| familiae D. Silanus. sapientiae vero auctores et carmini- | |
| bus excellentes quique alii illustres viri conposuissent, | |
| quos sequeremur, praetexuimus hoc in volumine, non in | 5 |
| grege nominando M. Varrone, qui LXXXI vitae annum | |
| agens de ea re prodendum putavit. |