| Apud Romanos multo serior vitium cultura esse | 18.24.1 |
| coepit, primoque, ut necesse erat, arva tantum coluere, | |
| quorum a nobis nunc ratio tractabitur, non volgari modo, | |
| verum, ut adhuc fecimus, et vetustis et postea inventis | |
| omni cura perquisitis causaque rerum et ratione simul | 5 |
| eruta. dicemus et sidera siderumque ipsorum terrestria | |
| signa dabimus indubitata, quandoquidem qui adhuc dili- | |
| gentius ea tractavere, quibusvis potius quam agricolis | |
| scripsisse possunt videri. ac primum omnium oraculis | 25.1 |
| maiore ex parte agemus, quae non in alio vitae genere | |
| plura certiorave sunt. cur enim non videantur oracula, a | |
| certissimo de<o> maximeque veridico, usu, profecta? |