| Principium autem a Catone sumemus: "Fortissimi | 18.26.1 |
| viri et milites strenuissimi ex agricolis gignuntur | |
| minimeque male cogitantes.—Praedium ne cupide | |
| emas." in re rustica "operae ne parcas, in agro emendo" | |
| minime. quod male emptum est, semper paenitet. agrum | 5 |
| paraturos ante omnia intueri oportet "aquam, viam, | |
| vicinum." singula magnas interpretationes habent nec | |
| dubias. Cato in conterminis hoc amplius aestimari iubet, | 27.1 |
| quo pacto <n>i<t>eant. "in bona enim," inquit, "regione bene | |
| nitent." Atilius Regulus ille Punico bello bis consul aiebat | |
| neque fecundissimis locis insalubrem agrum parandum | |
| neque effetis saluberrimum. salubritas loci non semper | 5 |
| incolarum colore detegitur, quoniam adsueti etiam in pesti- | |
| lentibus durant. praeterea sunt quaedam partibus anni | |
| salubria, nihil autem salutare est, nisi quod toto anno | |
| salubre. malus est ager, cum quo dominus luctatur. |