| Cato inter prima spectari iubet, ut solum sua virtute | 18.28.1 |
| valeat qua dictum est positione, ut operariorum copia | |
| prope sit oppidumque validum, ut navigiorum evectus vel | |
| itinerum, ut bene aedificatus et cultus. in quo falli pleros- | |
| que video; segnitiem enim prioris domini pro emptore | 5 |
| esse arbitra<n>tur. nihil est damnosius desert<o> agro. itaque | |
| Cato, de bono domino melius emi, nec temere contem- | |
| nendam alienam disciplinam, agroque ut homini, quamvis | |
| quaestuosus sit, si tamen et sumptuosus, non multum | |
| superesse. ille in agro quaestuosissimam iudicat vitem, | 29.1 |
| non frustra, quoniam ante omnia de inpensae ratione cavit; | |
| proxime hortos irriguos, nec id falso, si sub oppido sint; | |
| et prata antiqui parata dixere, idemque Cato interro- | |
| gatus, quis esset certissimus quaestus, respondit: "si bene | 5 |
| pascas;" qui proximus: si "<s>at bene." summa omnium | 30.1 |
| in hoc spectando fuit, ut fructus is maxime probaretur, | |
| qui quam minimo inpendio constaturus esset. hoc ex | |
| locorum occasione aliter alibi decernitur. eodemque per- | |
| tinet, quod agricolam vendacem esse oportere dixit, fundum | 31.1 |
| in adulescentia conserendum sine cunctatione, <a>edificandum | |
| non nisi consito agro, tunc quoque cunctanter, optimum- | |
| que est, ut volgo dixere, aliena insania frui, sed ita, ut | |
| villarum tutela non sit oneri. eum tamen, qui bene habitet, | 5 |
| saepius ventitare in agrum, frontemque domini plus prod- | |
| esse quam occipitium non mentiuntur. |