| Modum agri in primis servandum antiqui puta- | 18.35.1 |
| vere, quippe ita censebant, satius esse minus serere et | |
| melius arare; qua in sententia et Vergilium fuisse video. | |
| verumque confitentibus latifundia perdidere Italiam, iam | |
| vero et provincias—sex domini semissem Africae possi- | 5 |
| debant, cum interfecit eos Nero princeps—, non frau- | |
| dando magnitudine hac quoque sua Cn. Pompeio, qui | |
| numquam agrum mercatus est conterminum. agro empto | |
| domum vendendam inclementer atque non ex utilitate | |
| publici status Mago censuit, hoc exordio praecepta pan- | 10 |
| dere ingressus, ut tamen appareat adsiduitatem desidera- | |
| tam ab eo. |