| Dehinc peritia vilicorum in cura habenda est, | 18.36.1 |
| multaque de his Cato praecepit. nobis satis sit dixisse, | |
| quam proximum domino corde esse debere et tamen sibi- | |
| met ipsi non videri. coli rura ab ergastulis pessumum | |
| est, <u>t quidquid agitur a desperantibus. temerarium | 5 |
| videatur unam vocem antiquorum posuisse, et fortassis | |
| incredibile, ni penitus aestimetur, "nihil minus expedire, | |
| quam agrum optime colere." L. Tarius Rufus infima | 37.1 |
| natalium humilitate consulatum militari industria meritus, | |
| antiquae alias parsimoniae, circiter <³⁰M>³⁰ HS liberalitate divi | |
| Augusti congestum usque ad detractationem heredis ex- | |
| hausit agros in Piceno coemendo colendoque in gloriam. | 5 |
| internicionem ergo famemque censemus? immo, Hercules, | |
| modum iudicem rerum omnium utilissimum. bene colere | 38.1 |
| necessarium est, optime damnosum, praeterquam subole | |
| su<a> colono aut pascendis alioqui colente. domino aliquas | |
| messes colligere non expedit, si conputetur inpendium | |
| operae, nec temere olivam, nec quasdam terras diligenter | 5 |
| colere, sicut in Sicilia tradunt, itaque decipi advenas. |