| Quonam igitur modo utilissime colentur agri? | 18.39.1 |
| ex oraculo scilicet: "malis bonis." sed defendi aequum | |
| est abavos, qui praeceptis suis prospexere vitae. namque | |
| cum dicerent "malis", intellegere voluere vilissimos, sum- | |
| mumque providentiae illorum fuit, ut quam minimum | 5 |
| esset inpendii. praecipiebant enim ista, qui triumphales | |
| denas argenti libras in supellectile crimini dabant, qui | |
| mortuo vilico relinquere victorias et reverti in rura sua | |
| postulabant, quorum heredia colenda suscipiebat res p., | |
| exercitusque ducebant senatu illis vilicante. inde illa | 40.1 |
| reliqua oracula: "nequam agricolam esse quisquis | |
| emeret quod praestare ei fundus posset; malum | |
| patrem familias quisquis interdiu faceret, quod | |
| noctu posset, nisi in tempestate caeli; peiorem | 5 |
| qui profes<t>is diebus ageret, quod feriatis debe- | |
| ret; pessimum qui sereno die sub tecto potius | |
| operaretur quam in agro." Nequeo mihi tempe- | 41.1 |
| rare, quo minus unum exemplum antiquitatis adferam, ex | |
| quo intellegi possit, apud populum etiam de culturis agendi | |
| morem fuisse qualiterque defendi soliti sint illi viri. | |
| C. Furius Cresimus e servitute liberatus, cum in parvo | 5 |
| admodum agello largiores multo fructus perciperet, quam | |
| ex amplissimis vicinitas, in invidia erat magna, ceu fruges | |
| alienas perliceret veneficiis. quamobrem ab Spurio Albino | 42.1 |
| curuli <aedile> die dicta metuens damnationem, cum in | |
| suffragium tribus oporteret ire, instrumentum rusticum | |
| omne in forum attulit et adduxit f<am>iliam suam validam | |
| atque, ut ait Piso, bene curatam ac vestitam, ferramenta | 5 |
| egregie facta, graves ligones, vomeres ponderosos, boves | |
| saturos. postea dixit: "Veneficia mea, Quirites, haec | 43.1 |
| sunt, nec possum vobis ostendere aut in forum | |
| adducere lucubrationes meas vigiliasque et su- | |
| dores." omnium sententiis absolutus itaque est. profecto | |
| opera, non inpensa, cultura constat, et ideo maiores fer- | 5 |
| tilissimum in agro oculum domini esse dixerunt. |