| Reliqua praecepta reddentur suis locis, quae pro- | 18.44.1 |
| pria generum singulorum erunt. interim communia, quae | |
| succurrunt, non omittemus, et in primis Catonis huma- | |
| nissimum utilissimumque: id agendum, ut diligant | |
| vicini. causas reddit ille, nos existimamus nulli esse | 5 |
| dubias.—Inter prima idem cavet, ne familiae male sit.— | |
| Nihil sero faciendum in agricultura omnes censent, iterum- | |
| que suo quaeque tempore facienda, et tertio praecepto | |
| praetermissa frustra revocari.—De terra cariosa execratio | |
| Catonis abunde indicata est, quamquam praedicere non | 10 |
| cessa<n>tis.—Quidquid per asellum fieri potest, vilissime | |
| constat.—Filex biennio moritur, si frondem agere non | 45.1 |
| patiaris. id efficacissime contingit germinantis ramis ba- | |
| culo decussis; sucus enim ex ipsa defluens necat radices. | |
| aiunt et circa solstitium avolsas non renasci nec harun- | |
| dine sectas aut exaratas vomeri harundine inposita. simi- | 5 |
| liter et harundinem exarari filice vomeri inposita prae- | |
| cipiunt.—Iuncosus ager verti pala debet aut in saxoso | 46.1 |
| bidentibus. frutecta igni optime tolluntur. umidiorem | 47.1 |
| agrum fossis concidi atque siccari utilissimum est, fossas | |
| autem cretosis locis apertas relinqui, in solutiore terra | |
| saepibus firmari <v>e<l> proclivibus a<c> supinis lateribus | |
| procumbere; quasdam obcaecari et in alias dirigi maiores | 5 |
| patentioresque et, si sit occasio, silice vel glarea sterni, | |
| ora autem earum binis utrimque lapidibus statuminari et | |
| alio superintegi. silvae extirpandae rationem Democritus | |
| prodidit, lupini flore in suco cicutae uno die macerato | |
| sparsisque radicibus. | 10 |