| Frumenti ipsius totidem genera per tempora | 18.49.1 |
| satu divisa: hiberna, quae circa vergiliarum occasum sata | |
| terra per hiemem nutriuntur, ut triticum, hordeum; aestiva, | |
| quae aestate ante vergiliarum exortum seruntur, ut milium, | |
| panicum, sesama, <h>orminum, irio, Italiae dumtaxat ritu. | 5 |
| alioquin in Graecia et in Asia omnia a vergiliarum occasu | |
| seruntur, quaedam autem utroque tempore in Italia, ex | |
| his quaedam et tertio veris. aliqui verna milium, pani- | 50.1 |
| cum, lentem, cicer, alicam appellant, sementiva autem | |
| triticum, hordeum, fabam, rapam. et in tritici genere | |
| pars aliqua pabuli est quadripedum causa sati, ut farrago, | |
| et in leguminibus, ut vicia; ad communem quadripedum | 5 |
| hominumque usum lupinum. |