| Legumina omnia singulas habent radices praeter | 18.51.1 |
| fabam, easque surculosas, quia non in multa dividuntur, | |
| altissimas autem cicer. frumenta multis radicantur fibris | |
| sine ramis. erumpit a primo satu hordeum die septimo, | |
| legumen quarto vel, cum tardissime, septimo, faba a XV | 5 |
| ad XX, legumina in Aegypto tertio die. ex hordeo alterum | |
| caput grani in radicem exit, alterum in herbam, quae et | |
| prior floret. radicem crassior pars grani fundit, tenuior | |
| florem, ceteris seminibus eadem pars et radicem et florem. |